XV. 1
Horum te mori nemo coget: omnes docebunt. horum nemo annos tuos conteret: suos
tibi contribuet. nullius ex his sermo periculosus erit, nullius amicitia
capitalis, nullius sumptuosa obseruatio. feres ex illis, quidquid uoles. per
illos non stabit, quominus quantum plurimum cupieris, haurias. 2
quae illum felicitas, quam pulchra senectus manet, qui se in horum clientelam
contulit? habebit, cum quibus de minimis maximisque rebus deliberet, quos de se
cotidie consulat, a quibus audiat uerum sine contumelia, laudetur sine adulatione,
ad quorum se similitudinem effingat. 3
solemus dicere non fuisse in nostra potestate, quos sortiremur parentes, forte
nobis datos: nobis uero ad nostrum arbitrium nasci licet. nobilissimorum
ingeniorum familiae sunt: elige in quam adscisci uelis. non in nomen tantum
adoptaberis, sed in ipsa bona, quae non erunt sordide nec maligne custodienda:
maiora fient, quo illa pluribus diuiseris. 4
hi tibi dabunt ad aeternitatem iter et te in illum locum, ex quo nemo deicitur,
subleuabunt. haec una ratio est extendendae mortalitatis, immo in
inmortalitatem uertendae. honores, monumenta, quidquid aut decretis ambitio
iussit aut operibus exstruxit, cito subruitur. nihil non longa demolitur
uetustas et mouet: at iis, quae consecrauit sapientia, noceri non potest. nulla
abolebit aetas, nulla deminuet: sequens ac deinde semper ulterior aliquid ad
uenerationem conferet, quoniam quidem in uicino uersatur inuidia, simplicius
longe posita miramur. 5 sapientis ergo
multum patet uita. non idem illum qui ceteros terminus cludit. solus generis
humani legibus soluitur. omnia illi saecula ut deo seruiunt. transiit tempus
aliquod: hoc recordatione conprendit. instat: hoc utitur. uenturum est: hoc
praecipit. longam illi uitam facit omnium temporum in unum conlatio.
|