Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
De brevitate vitae

IntraText CT - Text

  • XVII
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

XVII. 1 Ipsae uoluptates eorum trepidae et uariis terroribus inquietae sunt subitque cum maxime exultantis sollicita cogitatio: haec quam diu? ab hoc adfectu reges suam fleuere potentiam, nec illos magnitudo fortunae suae delectauit, sed uenturus aliquando finis exterruit. 2 cum per magna camporum spatia porrigeret exercitum nec numerum eius sed mensuram conprenderet Persarum rex insolentissimus, lacrimas profudit, quod intra centum annos nemo ex tanta iuuentute superfuturus esset: at illis admoturus erat fatum ipse qui flebat, perditurusque alios in mari, alios in terra, alios proelio, alios fuga et intra exiguum tempus consumpturus illos, quibus centesimum annum timebat. 3 quid, quod gaudia quoque eorum trepida sunt? non enim solidis causis innituntur, sed eadem, qua oriuntur, uanitate turbantur. qualia autem putas esse tempora etiam ipsorum confessione misera, cum haec quoque, quibus se attollunt et super hominem efferunt, parum sincera sint? 4 maxima quaeque bona sollicita sunt nec ulli fortunae minus bene quam optimae creditur: alia felicitate ad tuendam felicitatem opus est et pro ipsis, quae successere, uotis uota facienda sunt. omne enim, quod fortuito obuenit, instabile est. quod altius surrexerit, opportunius est in occasum. neminem porro casura delectant: miserrimam ergo necesse est, non tantum breuissimam uitam esse eorum, qui magno parant labore, quod maiore possideant: 5 operose adsecuntur, quae uolunt, anxii tenent, quae adsecuti sunt. nulla interim numquam amplius redituri temporis ratio est. nouae occupationes ueteribus substituuntur, spes spem excitat, ambitionem ambitio. miseriarum non finis quaeritur, sed materia mutatur: nostri nos honores torserunt: plus temporis alieni auferunt. candidati laborare desiimus: suffragatores incipimus. accusandi deposuimus molestiam: iudicandi nanciscimur. iudex desiit esse: quaesitor est. alienorum bonorum mercennaria procuratione consenuit: suis opibus detinetur. 6 Marium caliga dimisit: consulatus exercet. Quintius dictaturam properat peruadere: ab aratro reuocabitur. ibit in Poenos nondum tantae maturus rei Scipio. uictor Hannibalis, uictor Antiochi, sui consulatus decus, fraterni sponsor, ni per ipsum mora sit, cum Ioue reponetur: ciuiles seruatorem rei publicae agitabunt seditiones et post fastiditos a iuuene dis aequos honores iam senem contumacis exilii delectabit ambitio. numquam deerunt uel felices uel miserae sollicitudinis causae. per occupationes uita trudetur. otium numquam agetur, semper optabitur.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License