XIX. 1
Recipe te ad haec tranquilliora, tutiora, maiora. simile tu putas esse, utrum
cures, ut incorruptum et a fraude aduehentium et a neglegentia frumentum
transfundatur in horrea, ne concepto umore uitietur et concalescat, ut ad
mensuram pondusque respondeat, an ad haec sacra et sublimia accedas sciturus,
quae materia sit dis, quae uoluptas, quae condicio, quae forma? quis animum
tuum casus expectet, ubi nos a corporibus dimissos natura componat? quid sit
quod huius mundi grauissima quaeque in medio sustineat, supra leuia suspendat,
in summum ignem ferat, sidera uicibus suis excitet? cetera deinceps ingentibus
plena miraculis. 2 uis tu relicto solo mente
ad ista respicere? nunc, dum calet sanguis, uigentibus genibus ad meliora
eundum est. expectat te in hoc genere uitae multum bonarum artium, amor
uirtutum atque usus, cupiditatum obliuio, uiuendi ac moriendi scientia, alta
rerum quies. 3 omnium quidem occupatorum
condicio misera est, eorum tamen miserrima, qui ne suis quidem laborant
occupationibus, ad alienum dormiunt somnum, ad alienum ambulant gradum, amare
et odisse, res omnium liberrimas, iubentur. hi si uolent scire quam breuis
ipsorum uita sit, cogitent ex quota parte sua sit.
|