V. 1
Marcus Cicero inter Catilinas, Clodios iactatus Pompeiosque et Crassos, partim
manifestos inimicos, partim dubios amicos, dum fluctuatur cum republica et
illam pessum euntem tenet, nouissime abductus, nec secundis rebus quietus nec
aduersarum patiens, quotiens illum ipsum consulatum suum non sine causa, sed
sine fine laudatum detestatur? 2 quam flebiles
uoces exprimit in quadam ad Atticum epistula iam uicto patre Pompeio, adhuc
filio in Hispania fracta arma refouente? quid agam, inquit, hic quaeris? moror
in Tusculano meo semiliber. alia deinceps adicit, quibus et priorem aetatem
conplorat et de praesenti queritur et de futura desperat. 3
semiliberum se dixit Cicero: at me hercules numquam sapiens in tam humile nomen
procedet, numquam semiliber erit, integrae semper libertatis et solidae,
solutus, et sui iuris et altior ceteris. quid enim supra eum potest esse, qui
supra fortunam est?
|