Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Lucius Annaeus Seneca
De brevitate vitae

IntraText CT - Text

  • XVI
Previous - Next

Click here to show the links to concordance

XVI. 1 Illorum breuissima ac sollicitissima aetas est, qui praeteritorum obliuiscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum ad extrema uenerunt, sero intellegunt miseri, tamdiu se, dum nihil agunt, occupatos fuisse. 2 nec est, quod hoc argumento probari putes longam illos agere uitam, quia interdum mortem inuocant: uexat illos inprudentia incertis adfectibus et incurrentibus in ipsa, quae metuunt. mortem saepe ideo optant, quia timent. 3 illud quoque argumentum non est, quod putes, diu uiuentium, quod saepe illis longus uidetur dies, quod, dum ueniat condictum tempus cenae, tarde ire horas queruntur: nam si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant, nec quomodo id disponant aut extrahant, sciunt. itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus graue est, tam me hercules, quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius uel spectaculi uel uoluptatis exspectatur constitutum, transilire medios dies uolunt. 4 omnis illis speratae rei longa dilatio est. at illud tempus, quod amant, breue est et praeceps breuiusque multo suo uoto. aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. non sunt illis longi dies, sed inuisi. at contra quam exiguae noctes uidentur, quas in conplexu scortorum aut uino exigunt? 5 inde etiam poetarum furor fabulis humanos errores alentium, quibus uisus est Iuppiter uoluptate concubitus delenitus duplicasse noctem: quid aliud est uitia nostra incendere quam auctores illis inscribere deos et dare morbo exemplo diuinitatis excusatam licentiam? possunt istis non breuissimae uideri noctes, quas tam care mercantur? diem noctis expectatione perdunt, noctem lucis metu.




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License