Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Brutus IntraText CT - Text |
|
|
- 178 -
Eius aequalis P. Cethegus, cui de re publica satis suppeditabat oratio -- totam enim tenebat eam penitusque cognoverat; itaque in senatu consularium auctoritatem adsequebatur -- ; sed in causis publicis nihil, privatis satis veterator videbatur. erat in privatis causis Q. Lucretius Vispillo et acutus et iuris peritus; nam Afella contionibus aptior quam iudiciis. prudens etiam T. Annius Velina et in eius generis causis orator sane tolerabilis. in eodem genere causarum multum erat T. Iuventius nimis ille quidem lentus in dicendo et paene frigidus, sed et callidus et in capiendo adversario versutus et praeterea nec indoctus et magna cum iuris civilis intellegentia.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |