Quam ille multa de auctoritate patris sui,
qui semper ius illud esse defenderat? quam omnino multa de conservando iure
civili? quae quidem omnia cum perite et scienter, item breviter et presse et
satis ornate et pereleganter diceret, quis esset in populo, qui aut exspectaret
aut fieri posse quicquam melius putaret? At
vero, ut contra Crassus ab adulescente delicato, qui in litore ambulans scalmum
repperisset ob eamque rem aedificare navem concupivisset, exorsus est,
similiter Scaevolam ex uno scalmo c aptionis centumvirale iudicium hereditatis
effecisse: hoc in illo initio consecutus, multis eiusdem generis sententiis
delectavit animosque omnium qui aderant in hilaritatem a severitate traduxit;
quod est unum ex tribus quae dixi ab oratore effici debere. deinde hoc voluisse
eum qui testamentum fecisset, hoc sensisse, quoquo modo filius non esset qui in
suam tutelam veniret, sive non natus sive ante mortuus, Curius heres ut esset;
ita scribere plerosque et id valere et valuisse semper. haec et multa eius modi
dicens fidem faciebat; quod est ex tribus oratoris officiis alterum.
|