Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Marcus Tullius Cicero Brutus IntraText CT - Text |
|
|
- 256 -
Verum quidem si audire volumus, omissis illis divinis consiliis, quibus saepe constituta est imperatorum sapientia salus civitatis aut belli aut domi, multo magnus orator praestat minutis imperatoribus. «at prodest plus imperator.» quis negat? sed tamen -- non metuo ne mihi adclametis; est autem quod sentias dicendi liber locus -- malim mihi L. Crassi unam pro M. Curio dictionem quam castellanos triumphos duo. «at plus interfuit rei publicae castellum capi Ligurum quam bene defendi causam M.Curi.
|
Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library |
Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License |