Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library
Marcus Tullius Cicero
Brutus

IntraText CT - Text

        • - 287 -
Previous - Next

Click here to hide the links to concordance

- 287 -

 

At quid est tam fractum, tam minutum, tam in ipsa, quam tamen consequitur, concinnitate puerile? «Atticorum similes esse volumusoptume; suntne igitur hi Attici oratores? «quis negare potest? hos imitamur.» quo modo, qui sunt et inter se dissimiles et aliorum? «Thucydidem» inquit «imitamuroptume, si historiam scribere, non si causas dicere cogitatis. Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit; hoc forense concertatorium iudiciale non tractavit genus. orationes autem, quas interposuit -- multae enim sunt --, eas ego laudare soleo: imitari neque possim, si velim, nec velim fortasse, si possim. ut si quis Falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere ut Opimium aut Anicium consulem quaerat -- «atqui hae notae sunt optumae»: credo; sed nimia vetustas nec habet eam, quam quaerimus, suavitatem nec est iam sane tolerabilis -- :

 




Previous - Next

Table of Contents | Words: Alphabetical - Frequency - Inverse - Length - Statistics | Help | IntraText Library

Best viewed with any browser at 800x600 or 768x1024 on Tablet PC
IntraText® (V89) - Some rights reserved by EuloTech SRL - 1996-2007. Content in this page is licensed under a Creative Commons License