LXIII. Alexander Paris
Priamus Laomedontis filius cum complures
liberos haberet ex concubitu Hecubae Cissei sive Dymantis filiae, uxor eius
praegnans in quiete vidit se facem ardentem parere, ex qua serpentes plurimos
exisse. Id visum omnibus coniectoribus cum narratum esset, imperant, quicquid
pareret, necaret, ne id patriae exitio foret. Postquam Hecuba peperit
Alexandrum, datur interficiendus, quem satellites misericordia exposuerunt; eum
pastores pro suo filio repertum expositum educarunt eumque Parim nominaverunt.
Is cum ad puberem aetatem pervenisset, habuit taurum in deliciis; quo cum
satellites missi a Priamo, ut taurum aliquis adduceret, venissent, qui in athlo
funebri, quod ei fiebat, poneretur, coeperunt Paridis taurum abducere. Qui persecutus est eos et
inquisivit, quo eum ducerent; illi indicant se eum ad Priamum adducere ei, qui
vicisset ludis funebribus Alexandri. Ille amore incensus tauri sui descendit in
certamen et omnia vicit, fratres quoque suos superavit. Indignans Deiphobus
gladium ad eum strinxit; at ille in aram Iovis Hercei insiluit; quod cum
Cassandra vaticinaretur eum fratrem esse, Priamus eum agnovit regiaque recepit.
|