X. Python
Python Terrae filius draco ingens. Hic ante
Apollinem ex oraculo in monte Parnasso responsa dare solitus erat. Huic ex
Latonae partu interitus erat fato futurus. Eo tempore Iovis cum Latona Poli
filia concubuit; hoc cum Iuno resciit, facit, ut Latona ibi pareret, quo sol
non accederet. Python ubi sensit Latonam ex Iove gravidam esse, persequi
coepit, ut eam interficeret. At Latonam Iovis iussu ventus Aquilo sublatam ad
Neptunum pertulit; ille eam tutatus est, sed ne rescinderet Iunonis factum, in
insulam eam Ortygiam detulit, quam insulam fluctibus cooperuit. Quod cum Python
eam non invenisset, Parnassum redit. At Neptunus insulam Ortygiam in superiorem
partem rettulit, quae postea insula Delus est appellata. Ibi Latona oleam
tenens parit Apollinem et Dianam, quibus Vulcanus sagittas dedit donum. Post
diem quartum quam essent nati, Apollo matris poenas exsecutus est; nam
Parnassum venit et Pythonem sagittis interfecit (inde Pythius est dictus)
ossaque eius in cortinam coniecit et in templo suo posuit, ludosque funebres ei
fecit, qui ludi Pythia dicuntur.
|