XVII. Icarius et Erigone
Cum Liber
pater ad homines esset profectus, ut suorum fructuum suavitatem atque
iucunditatem ostenderet, ad Icarium et Erigonam in hospitium liberale devenit.
Iis utrem plenum vini muneri dedit iussitque, ut in reliquas terras
propagarent. Icarius plaustro onerato cum Erigone filia et cane Maera in terram
Atticam ad pastores devenit et genus suavitatis ostendit. Pastores cum
immoderatius biberent, ebrii facti conciderunt; qui arbitrantes Icarium sibi
malum medicamentum dedisse fustibus eum interfecerunt. Icarium autem occisum
canis ululans Maera Erigonae monstravit, ubi pater insepultus iaceret; quo cum
venisset, super corpus parentis in arbore suspendio se necavit. Ob quod factum
Liber pater iratus Atheniensium filias simili poena afflixit. De ea re ab Apolline
responsum petierunt, quibus responsum est, quod Icarii et Erigones mortem
neglexissent. Quo responso de pastoribus supplicium sumpserunt et Erigonae diem
festum oscillationis pestilentiae causa instituerunt et ut per vindemiam de
frugibus Icario et Erigonae primum delibarent. Qui deorum voluntate in astrorum
numerum sunt relati; Erigone signum Virginis, quam nos Iustitiam appellamus,
Icarius Arcturus in sideribus est dictus, canis autem Maera Canicula.
|