XXV. Absyrtus
Aeeta ut resciit Medeam cum Iasone
profugisse, nave comparata misit Absyrtum filium cum satellitibus armatis ad
eam persequendam. Qui cum in Adriatico mari in Histria eam persecutus esset ad
Alcinoum regem et vellet armis contendere, Alcinous se inter eos interposuit,
ne bellarent; quem iudicem sumpserunt, qui eos in posterum distulit. Qui cum tristior esset et
interrogatus est a coniuge Arete, quae causa esset tristitiae, dixit se iudicem
sumptum a duabus diversis civitatibus, inter Colchos et Argivos. Quem cum
interrogaret Arete, quidnam esset iudicaturus, respondit Alcinous, si virgo
fuerit Medea, parenti redditurum, sin autem mulier, coniugi. Hoc cum audivit
Arete a coniuge, mittit nuntium ad Iasonem, et is Medeam noctu in antro
devirginavit. Postero autem die cum ad
iudicium venissent et Medea mulier esset inventa, coniugi est tradita.
Nihilominus cum profecti essent, Absyrtus timens patris praecepta persecutus
est eos in insulam Minervae; ibi cum sacrificaret Minervae Iason et Absyrtus
intervenisset, ab Iasone est interfectus. Cuius corpus Medea sepulturae dedit,
atque inde profecti sunt. Colchi, qui cum Absyrto venerant, timentes Aeetam
illic remanserunt oppidumque condiderunt, quod ab Absyrti nomine Absorin
appellarunt. Haec autem insula posita est in Histria contra Polam, iuncta
insulae Cantae.
|