[XXXVIII]
" Nec est quod putes illum quicquam emere. Omnia domi nascuntur:
lana, credrae, piper; lacte gallinaceum si quaesieris, invenies. Ad summam,
parum illi bona lana nascebatur; arietes a Tarento emit, et eos culavit in
gregem. Mel Atticum ut domi nasceretur, apes ab Athenis iussit afferri; obiter
et vernaculae quae sunt, meliusculae a Graeculis fient. Ecce intra hos dies
scripsit, ut illi ex India semen boletorum mitteretur. Nam mulam quidem nullam
habet, quae non ex onagro nata sit. Vides tot culcitras: nulla non aut
conchyliatum aut coccineum tomentum habet. Tanta est animi beatitudo! Reliquos
autem collibertos eius cave contemnas. Valde sucossi sunt. Vides illum qui in
imo imus recumbit: hodie sua octingenta possidet. De nihilo crevit. Modo
solebat collo suo ligna portare. Sed quomodo dicunt — ego nihil scio, sed
audivi — quom Incuboni pilleum rapuisset, et thesaurum invenit. Ego nemini invideo,
si quid deus dedit. Est tamen sub alapa et non vult sibi male. Itaque proxime
cum hoc titulo proscripsit: C. POMPEIVS DIOGENES EX KALENDIS IVLIIS CENACVLVM
LOCAT; IPSE ENIM DOMVM EMIT. Quid ille qui libertini loco iacet? Quam bene se
habuit! Non impropero illi. Sestertium suum vidit decies, sed male vacillavit.
Non puto illum capillos liberos habere. Nec mehercules sua culpa; ipso enim
homo melior non est; sed liberti scelerati, qui omnia ad se fecerunt. Scito
autem: sociorum olla male fervet, et ubi semel res inclinata est, amici de
medio. Et quam honestam
negotiationem exercuit, quod illum sic vides! Libitinarius fuit. Solebat
sic cenare, quomodo rex: apros gausapatos, opera pistoria, avis, cocos,
pistores. Plus vini sub mensa effundebatur, quam aliquis in cella habet.
Phantasia, non homo. Inclinatis quoque rebus suis, cum timeret ne creditores
illum conturbare existimarent, hoc titulo auctionem proscripsit: C. IVLIVS
PROCVLVS AVCTIONEM FACIET RERVM SVPERVACVARVM."
|