[XXXIX] Interpellavit tam dulces fabulas Trimalchio; nam
iam sublatum erat ferculum, hilaresque convivae vino sermonibusque publicatis
operam coeperant dare. Is ergo reclinatus in cubitum: "Hoc vinum, inquit,
vos oportet suave faciatis: pisces natare oportet. Rogo, me putatis illa cena
esse contentum, quam in theca repositorii videratis?
Sic notus
Vlixes?
Quid ergo est? Oportet
etiam inter cenandum philologiam nosse. Patrono meo ossa bene quiescant, qui me
hominem inter homines voluit esse. Nam mihi nihil novi potest afferri, sicut
ille tericulus ia<m
se>mel habuit praxim. Caelus hic, in
quo duodecim dii habitant, in totidem se figuras convertit, et modo fit aries.
Itaque quisquis nascitur illo signo, multa pecora habet, multum lanae, caput
praeterea durum, frontem expudoratam, cornum acutum. Plurimi hoc signo
scolastici nascuntur et arietilli." Laudamus urbanitatem mathematici;
itaque adiecit: "Deinde totus caelus taurulus fit. Itaque tunc calcitrosi
nascuntur et bubulci et qui se ipsi pascunt. In geminis autem nascuntur bigae
et boves et colei et qui utrosque parietes linunt. In cancro ego natus sum:
ideo multis pedibus sto, et in mari et in terra multa possideo; nam cancer et
hoc et illoc quadrat. Et ideo iam dudum nihil super illum posui, ne genesim
meam premerem. In leone cataphagae nascuntur et imperiosi. In virgine mulieres
et fugitivi et compediti; in libra laniones et unguentarii et quicunque aliquid
expendunt; in scorpione venenarii et percussores; in sagittario strabones, qui
holera spectant, lardum tollunt; in capricorno aerumnosi, quibus prae mala sua
cornua nascuntur; in aquario copones et cucurbitae; in piscibus obsonatores et
rhetores. Sic orbis vertitur tanquam mola, et semper aliquid mali facit, ut
homines aut nascantur aut pereant. Quod autem in medio caespitem videtis et
super caespitem favum, nihil sine ratione facio. Terra mater est in medio quasi
ovum corrotundata, et omnia bona in se habet tanquam favus."
|