[XL] "Sophos!" universi clamamus, et sublatis
manibus ad camaram iuramus Hipparchum Aratumque comparandos illi homines non
fuisse, donec advenerunt ministri ac toralia praeposuerunt toris, in quibus
retia erant picta subsessoresque cum venabulis et totus venationis apparatus.
Necdum sciebamus <quo> mitteremus suspiciones nostras, cum extra
triclinium clamor sublatus est ingens, et ecce canes Laconici etiam circa
mensam discurrere coeperunt. Secutum est hos repositorium, in quo positus erat
primae magnitudinis aper, et quidem pilleatus, e cuius dentibus sportellae
dependebant duae palmulis textae, altera caryatis, altera thebaicis repleta.
Circa autem minores porcelli ex coptoplacentis facti, quasi uberibus
imminerent, scrofam esse positam significabant. Et hi quidem apophoreti
fuerunt.
Ceterum ad scindendum aprum non ille Carpus accessit, qui altilia
laceraverat, sed barbatus ingens, fasciis cruralibus alligatus et alicula
subornatus polymita, strictoque venatorio cultro latus apri vehementer
percussit, ex cuius plaga turdi evolaverunt. Parati aucupes cum harundinibus fuerunt, et eos circa triclinium
volitantes momento exceperunt. Inde cum suum cuique iussisset referri,
Trimalchio adiecit: "Etiam videte, quam porcus ille silvaticus lotam
comederit glandem." Statim pueri ad sportellas accesserunt quae pendebant
e dentibus, thebaicasque et caryatas ad numerum divisere cenantibus.
|