[XLI]
Interim ego, qui privatum habebam secessum, in multas cogitationes diductus
sum, quare aper pilleatus intrasset. Postquam itaque omnis bacalusias
consumpsi, duravi interrogare illum interpretem meum, quod me torqueret. At ille: "Plane etiam hoc
servus tuus indicare potest: non enim aenigma est, sed res aperta. Hic aper,
cum heri summa cena eum vindicasset, a conviviis dimissus <est>; itaque
hodie tamquam libertus in convivium revertitur." Damnavi ego stuporem meum
et nihil amplius interrogavi, ne viderer nunquam inter honestos cenasse.
Dum haec loquimur, puer
speciosus, vitibus hederisque redimitus, modo Bromium, interdum Lyaeum
Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit, et poemata domini sui
acutissima voce traduxit. Ad quem sonum conversus Trimalchio: "Dionyse,
inquit, liber esto." Puer detraxit pilleum apro capitique suo imposuit.
Tum Trimalchio rursus adiecit: "Non negabitis me, inquit, habere Liberum
patrem." Laudamus dictum Trimalchionis, et circumeuntem puerum sane
perbasiamus.
Ab hoc ferculo Trimalchio
ad lasanum surrexit. Nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare
convivarum sermones.
Dama itaque primus cum pataracina poposcisset: "Dies, inquit, nihil
est. Dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in
triclinium ire. Et mundum
frigus habuimus. Vix me balneus calfecit. Tamen calda potio vestiarius est.
Staminatas duxi, et plane matus sum. Vinus mihi in cerebrum abiit."
|