[XLIII]
Molestus fuit, Philerosque proclamavit: "Vivorum meminerimus. Ille habet,
quod sibi debebatur: honeste vixit, honeste obiit. Quid habet quod queratur? Ab
asse crevit et paratus fuit quadrantem de stercore mordicus tollere. Itaque
crevit, quicquid crevit, tanquam favus. Puto mehercules illum reliquisse solida
centum, et omnia in nummis habuit. De re tamen ego verum dicam, qui linguam
caninam comedi: durae buccae fuit, linguosus, discordia, non homo. Frater eius
fortis fuit, amicus amico, manu plena, uncta mensa. Et inter initia malam
parram pilavit, sed recorrexit costas illius prima vindemia: vendidit enim
vinum quantum ipse voluit. Et quod illius mentum sustulit, hereditatem accepit,
ex qua plus involavit quam illi relictum est. Et ille stips, dum fratri suo
irascitur, nescio cui terrae filio patrimonium elegavit. Longe fugit, quisquis
suos fugit. Habuit autem oracularios servos, qui illum pessum dederunt. Nunquam
autem recte faciet, qui cito credit, utique homo negotians. Tamen verum quod
frunitus est, quam diu vixit. <Datum est> cui datum est, non cui
destinatum. Plane Fortunae filius. In manu illius plumbum aurum fiebat. Facile est
autem, ubi omnia quadrata currunt. Et quot putas illum annos secum tulisse? Septuaginta et supra. Sed corneolus
fuit, aetatem bene ferebat, niger
tanquam corvus. Noveram hominem olim oliorum, et adhuc salax erat. Non
mehercules illum puto domo canem reliquisse. Immo etiam puellarius erat, omnis
Minervae homo. Nec improbo, hoc solum enim secum tulit."
|