[XLIV]
Haec Phileros dixit, illa Ganymedes: "Narrat is quod nec ad terram
pertinet, cum interim nemo curat quid annona mordet. Non mehercules hodie
buccam panis invenire potui. Et quomodo siccitas perseverat! Iam annum esuritio
fuit. Aediles male eveniat, qui cum pistoribus colludunt: 'Serva me, servabo
te.' Itaque populus minutus laborat; nam isti maiores maxillae semper
Saturnalia agunt. O si haberemus illos leones, quos ego hic inveni, cum primum
ex Asia veni. Illud erat vivere. <Si mila Siciliae si inferior esset>
larvas sic istos percolopabant, ut illis Iuppiter iratus esset. Sed memini
Safinium; tunc habitabat ad arcum veterem, me puero: piper, non homo. Is quacunque ibat, terram adurebat.
Sed rectus, sed certus, amicus amico, cum quo audacter posses in tenebris
micare. In curia autem quomodo singulos pilabat. Nec schemas loquebatur sed
directum. Cum ageret porro in foro, sic illius vox crescebat tanquam tuba. Nec
sudavit unquam nec expuit; puto enim nescio quid Asiadis habuisse. Et quam
benignus resalutare, nomina omnium reddere, tanquam unus de nobis! Itaque
illo tempore annona pro luto erat. Asse panem quem emisses, non potuisses cum
altero devorare. Nunc oculum bublum vidi maiorem. Heu heu, quotidie peius! Haec
colonia retroversus crescit tanquam coda vituli. Sed quare nos habemus aedilem
trium cauniarum, qui sibi mavult assem quam vitam nostram? Itaque domi gaudet,
plus in die nummorum accipit quam alter patrimonium habet. Iam scio unde
acceperit denarios mille aureos. Sed si nos coleos haberemus, non tantum sibi
placeret. Nunc populus est
domi leones,
foras vulpes. Quod ad me attinet, iam pannos meos comedi, et si perseverat haec
annona, casulas meas vendam. Quid enim futurum est, si nec dii nec
homines eius coloniae miserentur? Ita meos fruniscar, ut ego puto omnia illa a
diibus fieri. Nemo enim caelum caelum putat, nemo ieiunium servat, nemo Iovem
pili facit, sed omnes opertis oculis bona sua computant. Antea stolatae ibant nudis pedibus in clivum,
passis capillis, mentibus puris, et Iovem aquam exrabant. Itaque statim
urceatim plovebat: aut tunc aut nunquam, et omnes ridebant udi tanquam mures. Itaque
dii pedes lanatos habent, quia nos religiosi non sumus. Agri iacent. . .
|