[XLVI] "Videris mihi, Agamemnon, dicere: 'Quid iste
argutat molestus?' Quia tu, qui potes loquere, non loquis. Non es nostrae
fasciae, et ideo pauperorum verba derides. Scimus te prae litteras fatuum esse.
Quid ergo est? Aliqua die te persuadeam, ut ad villam venias et videas casulas
nostras. Inveniemus quod manducemus, pullum, ova: belle erit, etiam si omnia
hoc anno tempestas dispare pallavit. Inveniemus ergo unde saturi fiamus. Et iam
tibi discipulus crescit cicaro meus. Iam quattuor partis dicit; si vixerit,
habebis ad latus servulum. Nam quicquid illi vacat, caput de tabula non tollit.
Ingeniosus est et bono filo, etiam si in aves morbosus est. Ego illi iam tres
cardeles occidi, et dixi quia mustella comedit. Invenit tamen alias nenias, et
libentissime pingit. Ceterum iam Graeculis calcem impingit et Latinas coepit
non male appetere, etiam si magister eius sibi placens sit. Nec uno loco
consistit, sed venit <raro; scit qui>dem litteras, sed non vult laborare.
Est et alter non quidem doctus, sed curiosus, qui plus docet quam scit. Itaque
feriatis diebus solet domum venire, et quicquid dederis, contentus est. Emi
ergo nunc puero aliquot libra rubricata, quia volo illum ad domusionem aliquid
de iure gustare. Habet haec res panem. Nam litteris satis inquinatus est. Quod
si resilierit, destinavi illum artificii docere, aut tonstreinum aut praeconem
aut certe causidicum, quod illi auferre non possit nisi Orcus. Ideo illi cotidie
clamo: "Primigeni, crede mihi, quicquid discis, tibi discis. Vides
Phileronem causidicum: si non didicisset, hodie famem a labris non abigeret.
Modo, modo, collo suo circumferebat onera venalia; nunc etiam adversus Norbanum
se extendit." Litterae
thesaurum est, et artificium nunquam moritur".
|