[XLVII] Eiusmodi tabulae vibrabant, cum Trimalchio
intravit et detersa fronte unguento manus lavit; spatioque minimo interposito:
"Ignoscite mihi, inquit, amici, multis iam diebus venter mihi non respondit.
Nec medici se inveniunt. Profuit mihi tamen maleicorium et taeda ex aceto.
Spero tamen, iam veterem pudorem sibi imponet. Alioquin circa stomachum mihi
sonat, putes taurum. Itaque si quis vestrum voluerit sua re causa facere, non
est quod illum pudeatur. Nemo nostrum solide natus est. Ego nullum puto tam
magnum tormentum esse quam continere. Hoc solum vetare ne Iovis potest. Rides,
Fortunata, quae soles me nocte desomnem facere? Nec tamen in triclinio ullum
vetuo facere quod se iuvet, et medici vetant continere. Vel si quid plus venit,
omnia foras parata sunt: aqua, lasani et cetera minutalia. Credite mihi,
anathymiasis si in cerebrum it, et in toto corpore fluctum facit. Multos scio
periisse, dum nolunt sibi verum dicere." Gratias agimus liberalitati
indulgentiaeque eius, et subinde castigamus crebris potiunculis risum.
Nec adhuc sciebamus nos in medio lautitiarum, quod aiunt, clivo laborare.
Nam mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt
capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat,
alterum trimum, tertium vero iam sexennem. Ego putabam petauristarios intrasse
et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos. Sed Trimalchio
expectatione discussa: "Quem, inquit, ex eis vultis in cenam statim fieri?
Gallum enim gallinaceum, Penthiacum et eiusmodi nenias rustici faciunt: mei
coci etiam vitulos aeno coctos solent facere." Continuoque cocum vocari
iussit, et non expectata electione nostra maximum natu iussit occidi, et clara
voce: "Ex quota decuria es?" Cum ille se ex quadragesima
respondisset: "Empticius an, inquit, domi natus? — Neutrum, inquit cocus,
sed testamento Pansae tibi relictus sum. — Vide ergo, ait, ut diligenter ponas;
si non, te iubebo in decuriam viatorum conici." Et cocum quidem potentiae admonitum in culinam
obsonium duxit.
|