[XLVIII]
Trimalchio autem miti ad nos vultu respexit et: "Vinum, inquit, si non
placet, mutabo; vos illud oportet bonum faciatis. Deorum beneficio non
emo, sed nunc quicquid ad salivam facit, in suburbano nascitur eo, quod ego
adhuc non novi. Dicitur confine esse Tarraciniensibus et Tarentinis. Nunc
coniungere agellis Siciliam volo, ut cum Africam libuerit ire, per meos fines
navigem. Sed narra tu mihi, Agamemnon, quam controversiam hodie declamasti? Ego
autem si causas non ago, in domusionem tamen litteras didici. Et ne me putes
studia fastiditum, tres bybliothecas habeo, unam Graecam, alteram Latinam. Dic
ergo, si me amas, peristasim declamationis tuae."
Cum dixisset Agamemnon: "Pauper et dives inimici erant. . .", ait
Trimalchio: "Quid est pauper? — Vrbane", inquit Agamemnon et nescio
quam controversiam euit. Statim Trimalchio: "Hoc, inquit, si factum est,
controversia non est; si factum non est, nihil est." Haec aliaque cum
effusissimis prosequeremur laudationibus: "Rogo, inquit, Agamemnon mihi
carissime, numquid duodecim aerumnas Herculis tenes, aut de Vlixe fabulam,
quemadmodum illi Cyclops pollicem poricino extorsit? Solebam haec ego puer apud
Homerum legere. Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla
pendere, et cum illi pueri dicerent: "Sibilla, ti thelis?",
respondebat illa: "apothanin thelo".
|