[XLIX] Nondum efflaverat omnia, cum repositorium cum sue
ingenti mensam occupavit. Mirari nos celeritatem coepimus, et iurare ne gallum
quidem gallinaceum tam cito percoqui potuisse, tanto quidem magis, quod longe
maior nobis porcus videbatur esse, quam paulo ante aper fuerat. Deinde magis
magisque Trimalchio intuens eum: "Quid? quid? inquit, porcus hic non est
exinteratus? Non mehercules est. Voca, voca cocum in medio." Cum
constitisset ad mensam cocus tristis et diceret se oblitum esse exinterare:
"Quid, oblitus? Trimalchio exclamat, putes illum piper et cuminum non
coniecisse! Despolia!" Non fit mora, despoliatur cocus atque inter duos
tortores maestus consistit. Deprecari tamen omnes coeperunt et dicere:
"Solet fieri. — Rogamus mittas. — Postea si fecerit, nemo nostrum pro illo
rogabit." Ego crudelissimae severitatis, non potui me tenere, sed
inclinatus ad aurem Agamemnonis: "Plane, inquam, hic debet servus esse
nequissimus: aliquis oblivisceretur porcum exinterare? Non mehercules illi
ignoscerem, si piscem praeterisset." At non Trimalchio, qui relaxato in
hilaritatem vultu: "Ergo, inquit, quia tam malae memoriae es, palam nobis
illum exintera." Recepta cocus tunica cultrum arripuit, porcique ventrem
hinc atque illinc timida manu secuit. Nec mora, ex plagis ponderis inclinatione
crescentibus tomacula cum botulis effusa sunt.
|