[L] Plausum
post hoc automatum familia dedit et "Gaio feliciter!" conclamavit. Nec
non cocus potione honoratus est, etiam argentea corona poculumque in lance
accepit Corinthia. Quam cum Agamemnon propius consideraret, ait Trimalchio:
"Solus sum qui vera Corinthea habeam." Exspectabam ut pro reliqua
insolentia diceret sibi vasa Corintho afferri. Sed ille melius: "Et
forsitan, inquit, quaeris quare solus Corinthea vera possideam: quia scilicet
aerarius, a quo emo, Corinthus vocatur. Quid est autem Corintheum, nisi quis
Corinthum habeat? Et ne me putetis nesapium esse, valde bene scio, unde primum
Corinthea nata sint. Cum Ilium captum est, Hannibal, homo vafer et magnus stelio,
omnes statuas aeneas et aureas et argenteas in unum rogum congessit et eas
incendit; factae sunt in unum aera miscellanea. Ita ex hac massa fabri sustulerunt et fecerunt catilla
et paropsides <et> statuncula. Sic Corinthea nata sunt, ex omnibus in
unum, nec hoc nec illud. Ignoscetis mihi quod dixero: ego malo mihi
vitrea, certe non olunt. Quod si non frangerentur, mallem mihi quam aurum; nunc
autem vilia sunt.
|