[LIV] Cum
maxime haec dicente Gaio puer <in lectum> Trimalchionis delapsus est. Conclamavit
familia, nec minus convivae, non propter hominem tam putidum, cuius etiam
cervices fractas libenter vidissent, sed propter malum exitum cenae, ne necesse
haberent alienum mortuum plorare. Ipse Trimalchio cum graviter ingemuisset
superque brachium tanquam laesum incubuisset, concurrere medici, et inter
primos Fortunata crinibus passis cum scypho, miseramque se atque infelicem
proclamavit. Nam puer quidem, qui ceciderat, circumibat iam dudum pedes nostros
et missionem rogabat. Pessime mihi erat, ne his precibus per ridiculum aliquid
catastropha quaeretur. Nec
enim adhuc exciderat cocus ille, qui oblitus fuerat porcum exinterare. Itaque
totum circumspicere triclinium coepi, ne per parietem automatum aliquod exiret,
utique postquam servus verberari coepit, qui brachium domini contusum alba
potius quam conchyliata involverat lana. Nec longe aberravit suspicio mea; in
vicem enim poenae venit decretum Trimalchionis, quo puerum iussit liberum esse,
ne quis posset dicere tantum virum esse a servo vulneratum.
|