[LVII]
Ceterum Ascyltos, intemperantis licentiae, cum omnia sublatis manibus eluderet
et usque ad lacrimas rideret, unus ex conlibertis Trimalchionis excanduit, is
ipse qui supra me discumbebat, et:
"Quid rides, inquit,
berbex? An tibi non placent lautitiae domini mei? Tu enim beatior es et
convivare melius soles. Ita Tutelam huius loci habeam propitiam, ut ego si
secundum illum discumberem, iam illi balatum clusissem. Bellum pomum, qui
rideatur alios; larifuga nescio quis, nocturnus, qui non valet lotium suum. Ad
summam, si circumminxero illum, nesciet qua fugiat. Non mehercules soleo cito
fervere, sed in molle carne vermes nascuntur. Ridet! Quid habet quod rideat? Numquid pater
fetum emit lamna? Eques Romanus es? Et ego regis filius. Quare ergo
servivisti? Quia ipse me dedi in servitutem et malui civis Romanus esse quam
tributarius. Et nunc spero me sic vivere, ut nemini iocus sim. Homo inter
homines sum, capite aperto ambulo; assem aerarium nemini debeo; constitutum
habui nunquam; nemo mihi in foro dixit: 'Redde quod debes'. Glebulas emi,
lamellulas paravi; viginti ventres pasco et canem; contubernalem meam redemi,
ne qui in illius capillis manus tergeret; mille denarios pro capite solvi;
sevir gratis factus sum; spero, sic moriar, ut mortuus non erubescam. Tu autem
tam laboriosus es, ut post te non respicias! In alio peduclum vides, in te
ricinum non vides. Tibi soli ridiclei videmur; ecce magister tuus, homo maior
natus: placemus illi. Tu lacticulosus, nec 'mu' nec 'ma' argutas, vasus
fictilis, immo lorus in aqua: lentior, non melior. Tu beatior es: bis prande,
bis cena. Ego fidem meam malo
quam thesauros. Ad summam, quisquam me bis poposcit? Annis quadraginta
servivi; nemo tamen scit utrum servus essem an liber. Et puer capillatus in
hanc coloniam veni; adhuc basilica non erat facta. Dedi tamen operam ut domino
satis facerem, homini maiesto et dignitosso, cuius pluris erat unguis quam tu
totus es. Et habebam in domo qui mihi pedem opponerent hac illac; tamen — genio
illius gratias! — enatavi. Haec sunt vera athla; nam in ingenuum nasci tam
facile est quam 'Accede istoc'. Quid
nunc stupes tanquam hircus in ervilia?"
|