[LIX] Coeperat Ascyltos respondere convicio, sed
Trimalchio delectatus colliberti eloquentia: "Agite, inquit, scordalias de
medio. Suaviter sit potius, et tu, Hermeros, parce adulescentulo. Sanguen illi
fervet, tu melior esto. Semper in hac re qui vincitur, vincit. Et tu cum esses
capo, cocococo, atque cor non habebas. Simus ergo, quod melius est, a primitiis hilares et Homeristas
spectemus." Intravit factio statim hastisque scuta concrepuit. Ipse
Trimalchio in pulvino consedit, et cum Homeristae Graecis versibus
colloquerentur, ut insolenter solent, ille canora voce Latine legebat librum. Mox silentio facto: "Scitis,
inquit, quam fabulam agant? Diomedes et Ganymedes duo fratres fuerunt. Horum
soror erat Helena. Agamemnon illam rapuit et Dianae cervam subiecit. Ita nunc
Homeros dicit, quemadmodum inter se pugnent Troiani et Parentini. Vicit scilicet, et Iphigeniam,
filiam suam, Achilli dedit uxorem. Ob eam rem
Aiax insanit, et statim argumentum explicabit." Haec ut dixit Trimalchio,
clamorem Homeristae sustulerunt, interque familiam discurrentem vitulus in
lance ducenaria elixus allatus est, et quidem galeatus. Secutus est Aiax
strictoque gladio, tanquam insaniret, concidit, ac modo versa modo supina
gesticulatus, mucrone frusta collegit mirantibusque vitulum partitus est.
|