[LXI] Postquam ergo omnes bonam mentem bonamque
valitudinem sibi optarunt, Trimalchio ad Nicerotem respexit et: "Solebas,
inquit, suavius esse in convictu; nescio quid nunc taces nec muttis. Oro te,
sic felicem me videas, narra illud quod tibi usu venit." Niceros
delectatus affabilitate amici: "Omne me, inquit, lucrum transeat, nisi iam
dudum gaudimonio dissilio, quod te talem video. Itaque hilaria mera sint, etsi
timeo istos scolasticos ne me rideant. Viderint: narrabo tamen, quid enim mihi
aufert, qui ridet? satius est rideri quam derideri."
Haec ubi dicta
dedit
talem fabulam exorsus est:
"Cum adhuc servirem,
habitabamus in vico angusto; nunc Gavillae domus est. Ibi, quomodo dii volunt,
amare coepi uxorem Terentii coponis: noveratis Melissam Tarentinam,
pulcherrimum bacciballum. Sed ego non mehercules corporaliter aut propter res
venerias curavi, sed magis quod benemoria fuit. Si quid ab illa petii, nunquam
mihi negatum; fecit assem, semissem habui; in illius sinum demandavi, nec unquam
fefellitus sum. Huius contubernalis ad villam supremum diem obiit. Itaque per
scutum per ocream egi aginavi, quemadmodum ad illam pervenirem: nam, ut aiunt,
in angustiis amici apparent.
|