[LXII] "Forte dominus Capuae exierat ad scruta scita
expedienda. Nactus ego
occasionem persuadeo hospitem nostrum, ut mecum ad quintum miliarium veniat.
Erat autem miles, fortis tanquam Orcus. Apoculamus nos circa gallicinia; luna
lucebat tanquam meridie. Venimus inter monimenta: homo meus coepit ad stelas
facere; sedeo ego cantabundus et stelas numero. Deinde ut respexi ad
comitem, ille exuit se et omnia vestimenta secundum viam posuit. Mihi anima in
naso esse; stabam tanquam mortuus. At ille circumminxit vestimenta sua, et
subito lupus factus est. Nolite me iocari putare; ut mentiar, nullius
patrimonium tanti facio. Sed,
quod coeperam dicere, postquam lupus factus est, ululare coepit et in silvas
fugit. Ego primitus nesciebam ubi essem; deinde accessi, ut vestimenta
eius tollerem: illa autem lapidea facta sunt. Qui mori timore nisi ego? Gladium
tamen strinxi et <in tota via> umbras cecidi, donec ad villam amicae meae
pervenirem. In larvam intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum
volabat, oculi mortui; vix unquam refectus sum. Melissa mea mirari coepit, quod
tam sero ambularem, et: 'Si ante, inquit, venisses, saltem nobis adiutasses;
lupus enim villam intravit et omnia pecora tanquam lanius sanguinem illis
misit. Nec tamen derisit, etiamsi fugit; senius enim noster lancea collum eius
traiecit'. Haec ut audivi, operire oculos amplius non potui, sed luce clara Gai
nostri domum fugi tanquam copo compilatus; et postquam veni in illum locum, in
quo lapidea vestimenta erant facta, nihil inveni nisi sanguinem. Vt vero domum veni, iacebat miles
meus in lecto tanquam bovis, et collum illius medicus curabat. Intellexi
illum versipellem esse, nec postea cum illo panem gustare potui, non si me
occidisses. Viderint quid de hoc alii exopinissent; ego si mentior, genios
vestros iratos habeam."
|