[LXIV]
Miramur nos et pariter credimus, osculatique mensam rogamus Nocturnas, ut suis
se teneant, dum redimus a cena.
Et sane iam lucernae mihi
plures videbantur ardere totumque triclinium esse mutatum, cum Trimalchio:
"Tibi dico, inquit, Plocame, nihil narras? nihil nos delectaris? Et
solebas suavius esse, canturire belle deverbia, adicere melicam. Heu, heu,
abistis dulces caricae. — Iam, inquit ille, quadrigae meae decucurrerunt, ex
quo podagricus factus sum. Alioquin cum essem adulescentulus, cantando
paene tisicus factus sum. Quid saltare? quid deverbia? quid tonstrinum? Quando
parem habui nisi unum Apelletem?"
Appositaque ad os manu, nescio quid taetrum exsibilavit quod postea Graecum
esse affirmabat. Nec non Trimalchio ipse cum tubicines esset imitatus, ad
delicias suas respexit, quem Croesum appellabat. Puer autem lippus,
sordidissimis dentibus, catellam nigram atque indecenter pinguem prasina
involuebat fascia, panemque semissem ponebat supra torum, ac nausia recusantem
saginabat. Quo admonitus officio Trimalchio Scylacem iussit adduci
"praesidium domus familiaeque". Nec mora, ingentis formae adductus
est canis catena vinctus, admonitusque ostiarii calce ut cubaret, ante mensam
se posuit. Tum Trimalchio iactans candidum panem: "Nemo, inquit, in domo
mea me plus amat." Indignatus
puer, quod Scylacem tam effuse laudaret, catellam in terram deposuit
hortatusque <est> ut ad rixam properaret. Scylax, canino scilicet
usus ingenio, taeterrimo latratu triclinium implevit Margaritamque Croesi paene
laceravit. Nec intra rixam tumultus constitit, sed candelabrum etiam supra
mensam eversum et vasa omnia crystallina comminuit, et oleo ferventi aliquot
convivas respersit. Trimalchio, ne videretur iactura motus, basiavit puerum ac
iussit supra dorsum ascendere suum. Non moratus ille usus est equo, manuque
plena scapulas eius subinde verberavit, interque risum proclamavit:
"Bucco, bucco, quot sunt hic?" Repressus ergo aliquamdiu Trimalchio
camellam grandem iussit misceri potiones<que>
dividi omnibus servis, qui ad pedes sedebant, adiecta exceptione: "Si
quis, inquit, noluerit accipere, caput illi perfunde. Interdiu severa, nunc
hilaria".
|