[LXVII] "Sed narra mihi, Gai, rogo, Fortunata quare
non recumbit? — Quomodo nosti, inquit, illam, Trimalchio, nisi argentum
composuerit, nisi reliquias pueris diviserit, aquam in os suum non coniciet. —
Atqui, respondit Habinnas, nisi illa discumbit, ego me apoculo." Et
coeperat surgere, nisi signo dato Fortunata quater amplius a tota familia esset
vocata. Venit ergo galbino succincta cingillo, ita ut infra cerasina appareret
tunica et periscelides tortae phaecasiaeque inauratae. Tunc sudario manus
tergens, quod in collo habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla
Habinnae discumbebat uxor, osculataque plaudentem: "Est te, inquit,
videre?"
Eo deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis detraheret
lacertis Scintillaeque miranti ostenderet. Vltimo etiam periscelides resolvit
et reticulum aureum, quem ex obrussa esse dicebat. Notavit haec Trimalchio
iussitque afferri omnia et: "Videtis, inquit, mulieris compedes: sic nos
barcalae despoliamur. Sex pondo et selibram debet habere. Et ipse nihilo minus
habeo decem pondo armillam ex millesimis Mercurii factam." Vltimo etiam,
ne mentiri videretur, stateram iussit afferri et circulatum approbari pondus.
Nec melior Scintilla, quae de cervice sua capsellam detraxit aureolam, quam
Felicionem appellabat. Inde duo crotalia protulit et Fortunatae invicem
consideranda dedit et: "Domini, inquit, mei beneficio nemo habet meliora.
— Quid? inquit Habinnas, excatarissasti me, ut tibi emerem fabam vitream. Plane
si filiam haberem, auriculas illi praeciderem. Mulieres si non essent, omnia
pro luto haberemus; nunc hoc est caldum meiere et frigidum potare."
Interim mulieres sauciae inter se riserunt ebriaeque iunxerunt oscula, dum
altera diligentiam matris familiae iactat, altera delicias et indiligentiam
viri. Dumque sic cohaerent,
Habinnas furtim consurrexit, pedesque Fortunatae correptos super lectum
immisit. "Au! au!" illa proclamavit aberrante tunica super
genua. Composita ergo in gremio Scintillae indecentissimam rubore faciem
sudario abscondit.
|