[LXVIII] Interposito deinde spatio cum secundas mensas
Trimalchio iussisset afferri, sustulerunt servi omnes mensas et alias
attulerunt, scobemque croco et minio tinctam sparserunt et, quod nunquam ante
videram, ex lapide speculari pulverem tritum. Statim Trimalchio: "Poteram
quidem, inquit, hoc fericulo esse contentus; secundas enim mensas habetis.
<Sed> si quid belli habes, affer".
Interim puer Alexandrinus, qui caldam ministrabat, luscinias coepit imitari
clamante Trimalchione subinde: "Muta!". Ecce alius ludus. Servus qui
ad pedes Habinnae sedebat, iussus, credo, a domino suo proclamavit subito canora
voce:
Interea medium Aeneas iam classe tenebat. . .
Nullus sonus unquam acidior percussit aures meas; nam praeter errantis
barbariae aut adiectum aut deminutum clamorem, miscebat Atellanicos versus, ut
tunc primum me etiam Vergilius offenderit. Lassus tamen cum aliquando desisset,
adiecit Habinnas et "Nun<quam,
in>quit, didicit, sed ego ad
circulatores eum mittendo erudibam. Itaque parem non habet, sive muliones volet
sive circulatores imitari. Desperatum valde ingeniosus est: idem sutor est,
idem cocus, idem pistor, omnis Musae mancipium. Duo tamen vitia habet, quae si
non haberet, esset omnium numerum: recutitus est et stertit. Nam quod strabonus
est, non curo; sicut Venus spectat. Ideo nihil tacet, vix oculo mortuo unquam.
Illum emi trecentis denariis. . ."
|