[LXIX] Interpellavit loquentem Scintilla et: "Plane,
inquit, non omnia artificia servi nequam narras. Agaga est; at curabo stigmam
habeat." Risit Trimalchio et: "Adcognosco, inquit, Cappadocem: nihil
sibi defraudit, et mehercules laudo illum; hoc enim nemo parentat. Tu autem,
Scintilla, noli zelotypa esse. Crede
mihi, et vos novimus. Sic me salvum habeatis, ut ego sic solebam ipsumam meam
debattuere, ut etiam dominus suspicaretur; et ideo me in vilicationem
relegavit. Sed tace, lingua, dabo panem." Tanquam laudatus esset
nequissimus servus, lucernam de sinu fictilem protulit et amplius semihora
tubicines imitatus est succinente Habinna et inferius labrum manu deprimente.
Vltimo etiam in medium processit et modo harundinibus quassis choraulas
imitatus est, modo lacernatus cum flagello mulionum fata egit, donec vocatum ad
se Habinnas basiavit, potionemque illi porrexit et: "Tanto melior, inquit,
Massa, dono
tibi caligas".
Nec ullus tot malorum finis
fuisset, nisi epidipnis esset allata, turdi
siligine<i> uvis passis
nucibusque farsi. Insecuta sunt Cydonia etiam mala spinis confixa, ut echinos
efficerent. Et haec quidem tolerabilia erant, si non fericulum longe monstrosius
effecisset ut vel fame perire mallemus. Nam cum positus esset, ut nos
putabamus, anser altilis circaque pisces et omnium genera avium:
"<Amici> , inquit Trimalchio, quicquid videtis hic positum, de uno
corpore est factum." Ego scilicet homo prudentissimus, statim
intellexi quid esset, et respiciens Agamemnon: "Mirabor, inquam, nisi
omnia ista de <fimo> facta sunt aut certe de luto. Vidi Romae
Saturnalibus eiusmodi cenarum imaginem fieri".
|