[LXXI] Diffusus hac contentione Trimalchio: "Amici,
inquit, et servi homines sunt et aeque unum lactem biberunt, etiam si illos
malus fatus oppresserit. Tamen
me salvo cito aquam liberam gustabunt. Ad summam, omnes illos in testamento meo
manu mitto. Philargyro etiam fundum lego et contubernalem suam, Carioni quoque
insulam et vicesimam et lectum stratum. Nam Fortunatam meam heredem facio, et
commendo illam omnibus amicis meis. Et haec ideo omnia publico, ut familia mea
iam nunc sic me amet tanquam mortuum".
Gratias agere omnes
indulgentiae coeperant domini, cum ille oblitus nugarum exemplar testamenti
iussit afferri et totum a primo ad ultimum ingemescente familia recitavit.
Respiciens deinde Habinnam: "Quid dicis, inquit, amice carissime?
Aedificas monumentum meum quemadmodum te iussi? Valde te rogo, ut secundum
pedes statuae meae catellam pingas et coronas et unguenta et Petraitis omnes
pugnas, ut mihi contingat tuo beneficio post mortem vivere; praeterea ut sint
in fronte pedes centum, in agrum pedes ducenti. Omne genus enim poma
volo sint circa cineres meos, et vinearum largiter. Valde enim falsum est vivo
quidem domos cultas esse, non curari eas, ubi diutius nobis habitandum est. Et
ideo ante omnia adici volo: HOC MONUMENTUM HEREDEM NON SEQUATUR. Ceterum erit
mihi curae, ut testamento caveam ne mortuus iniuriam accipiam. Praeponam enim
unum ex libertis sepulchro meo custodiae causa, ne in monumentum meum populus cacatum
currat. Te rogo, ut naves etiam <in fronte> monumenti mei facias plenis
velis euntes, et me in tribunali sedentem praetextatum cum anulis aureis
quinque et nummos in publico de sacculo effundentem; scis enim, quod epulum
dedi binos denarios. Faciatur, si tibi videtur, et triclinia. Facies et totum
populum sibi suaviter facientem. Ad dexteram meam pones statuam Fortunatae meae
columbam tenentem, et catellam cingulo alligatam ducat, et cicaronem meum, et
amphoras copiosas gypsatas, ne effluant vinum. Et urnam licet fractam sculpas, et super eam
puerum plorantem. Horologium in medio, ut quisquis horas inspiciet, velit
nolit, nomen meum legat. Inscriptio quoque vide diligenter si haec satis
idonea tibi videtur:
C. POMPEIVS TRIMALCHIO MAECENATIANVS HIC REQVIESCIT
HVIC SEVIRATVS ABSENTI DECRETVS EST
CVM POSSET IN OMNIBVS DECVRIIS ROMAE ESSE TAMEN NOLVIT
PIVS FORTIS FIDELIS EX PARVO CREVIT SESTERTIVM RELIQVIT TRECENTIES
NEC VNQVAM PHILOSOPHVM AVDIVIT
VALE
ET TV "
|