[LXXV] Post hoc fulmen Habinnas rogare coepit ut iam
desineret irasci, et: "Nemo, inquit, nostrum non peccat. Homines sumus, non dei." Idem et Scintilla
flens dixit, ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit ut se frangeret.
Non tenuit ultra lacrimas Trimalchio et: "Rogo, inquit, Habinna,
sic peculium tuum fruniscaris: si quid perperam feci, in faciem meam inspue.
Puerum basiavi frugalissimum, non propter formam, sed quia frugi est: decem
partes dicit, librum ab oculo legit, thraecium sibi de diariis fecit,
arcisellium de suo paravit et duas trullas. Non est dignus quem in oculis
feram? Sed Fortunata vetat. Ita tibi videtur, fulcipedia? Suadeo, bonum tuum
concoquas, milva, et me non facias ringentem, amasiuncula: alioquin experieris
cerebrum meum. Nosti me: quod semel destinavi, clavo tabulari fixum est. Sed
vivorum meminerimus. Vos rogo, amici, ut vobis suaviter sit. Nam ego quoque tam
fui quam vos estis, sed virtute mea ad hoc perveni. Corcillum est quod homines
facit, cetera quisquilia omnia. Bene emo, bene vendo; alius alia vobis dicet.
Felicitate dissilio. Tu autem, sterteia, etiamnum ploras? Iam curabo fatum tuum
plores. Sed ut coeperam dicere, ad hanc me fortunam frugalitas mea perduxit.
"Tam magnus ex Asia veni, quam hic candelabrus est. Ad summam, quotidie
me solebam ad illum metiri, et ut celerius rostrum barbatum haberem, labra de
lucerna ungebam. Tamen ad delicias ipsimi annos quattuordecim fui. Nec turpe
est, quod dominus iubet. Ego tamen et ipsimae satis faciebam. Scitis quid
dicam: taceo, quia non sum de gloriosis.
|