[LXXXI] Nec diu tamen lacrimis indulsi, sed veritus ne
Menelaus etiam antescholanus inter cetera mala solum me in deversorio
inveniret, collegi sarcinulas, locumque secretum et proximum litori maestus
conduxi. Ibi triduo inclusus, redeunte in animum solitudine atque contemptu,
verberabam aegrum planctibus pectus et inter tot altissimos gemitus frequenter
etiam proclamabam: "Ergo me non ruina terra potuit haurire? Non iratum
etiam innocentibus mare? Effugi iudicium, harenae imposui, hospitem occidi, ut
inter audaciae nomina mendicus, exul, in deversorio Graecae urbis iacerem
desertus? Et quis hanc mihi solitudinem imposuit? Adulescens omni libidine
impurus et sua quoque confessione dignus exilio, stupro liber, stupro ingenuus,
cuius anni ad tesseram venierunt, quem tanquam puellam conduxit etiam qui virum
putavit. Quid ille alter? qui die togae virilis stolam sumpsit, qui ne vir
esset a matre persuasus est, qui opus muliebre in ergastulo fecit, qui postquam
conturbavit et libidinis suae solum vertit, reliquit veteris amicitiae nomen et
— pro pudor! — tanquam mulier secutuleia unius noctis tactu omnia vendidit.
Iacent nunc amatores obligati noctibus totis, et forsitan mutuis libidinibus
attriti derident solitudinem meam. Sed non impune. Nam aut vir ego liberque non
sum, aut noxio sanguine parentabo iniuriae meae."
|