[LXXXVI] Proxima nocte cum idem liceret, mutavi
optionem et: "Si hunc, inquam, tractavero improba manu, et ille non
senserit, gallos gallinaceos pugnacissimos duos donabo patienti". Ad hoc
votum ephebus ultro se admovit et, puto, vereri coepit ne ego obdormissem.
Indulsi ergo sollicito, totoque corpore citra summam voluptatem me ingurgitavi.
Deinde ut dies venit, attuli gaudenti quicquid promiseram. Vt tertia nox
licentiam dedit, consurrexi ad aurem male dormientis: "Dii, inquam,
immortales, si ego huic dormienti abstulero coitum plenum et optabilem, pro hac
felicitate cras puero asturconem Macedonicum optimum donabo, cum hac tamen
exceptione, si ille non senserit". Nunquam altiore somno ephebus
obdormivit. Itaque primum implevi lactentibus papillis manus, mox basio
inhaesi, deinde in unum omnia vota coniunxi. Mane sedere in cubiculo coepit
atque expectare consuetudinem meam. Scis quanto facilius sit columbas gallosque
gallinaceos emere quam asturconem, et, praeter hoc, etiam timebam ne tam grande
munus suspectam faceret humanitatem meam. Ergo aliquot horis spatiatus, in hospitium reverti nihilque aliud quam
puerum basiavi. At ille circumspiciens ut cervicem meam iunxit amplexu:
"Rogo, inquit, domine, ubi est asturco?"
|