[LXXXVII]
Cum ob hanc offensam praeclusissem mihi aditum quem feceram, <mox tamen>
iterum ad licentiam redii. Interpositis enim paucis diebus, cum similis casus
nos in eandem fortunam rettulisset, ut intellexi stertere patrem, rogare coepi
ephebum ut reverteretur in gratiam mecum, id est ut pateretur satis fieri sibi,
et cetera quae libido distenta dictat. At ille plane iratus nihil aliud dicebat
nisi hoc: "Aut dormi, aut ego iam dicam patri". Nihil est tam arduum,
quod non improbitas extorqueat. Dum dicit: "Patrem excitabo ",
irrepsi tamen et male repugnanti gaudium extorsi. At ille non indelectatus
nequitia mea, postquam diu questus est deceptum se et derisum traductumque
inter condiscipulos, quibus iactasset censum meum: "Videris tamen, inquit,
non ero tui similis. Si quid vis, fac iterum". Ego vero deposita omni
offensa cum puero in gratiam redii, ususque beneficio eius in somnum delapsus
sum. Sed non fuit contentus
iteratione ephebus plenae maturitatis et annis ad patiendum gestientibus.
Itaque excitavit me sopitum et: "Numquid vis?" inquit. Et non plane
iam molestum erat munus. Vtcunque igitur inter anhelitus sudoresque tritus,
quod voluerat accepit, rursusque in somnum decidi gaudio lassus. Interposita
minus hora pungere me manu coepit et dicere: "Quare non facimus?" Tum
ego toties excitatus plane vehementer excandui et reddidi illi voces suas:
"Aut dormi, aut ego iam patri dicam". <. . .>
|