[XCI] Video Gitona cum linteis et strigilibus parieti
applicitum tristem confusumque. Scires non libenter servire. Itaque ut
experimentum oculorum caperem. <. . .> Convertit ille solutum gaudio
vultum et: "Miserere, inquit, frater. Vbi arma non sunt, libere loquor.
Eripe me latroni cruento et qualibet saevitia paenitentiam iudicis tui puni.
Satis magnum erit misero solacium tua voluntate cecidisse". Supprimere ego
querelam iubeo, ne quis consilia deprehenderet, relictoque Eumolpo — nam in
balneo carmen recitabat — per tenebrosum et sordidum egressum extraho Gitona
raptimque in hospitium meum pervolo. Praeclusis deinde foribus invado pectus amplexibus, et perfusum os
lacrumis vultu meo contero. Diu vocem neuter
invenit; nam puer etiam singultibus crebris amabile pectus quassaverat. "O
facinus, inquam, indignum, quod amo te quamvis relictus, et in hoc pectore, cum
vulnus ingens fuerit, cicatrix non est. Quid dicis, peregrini amoris
concessio? Dignus hac iniuria fui?" Postquam se amari sensit, supercilium
altius sustulit. <. . .>
"Nec amoris arbitrium ad alium iudicem tuli. Sed nihil iam queror,
nihil iam memini, si bona fide paenitentiam emendas". Haec cum inter
gemitus lacrimasque fudissem, detersit ille pallio vultum et: "Quaeso,
inquit, Encolpi, fidem memoriae tuae appello: ego te reliqui, an tu me
prodidisti? Equidem fateor et prae me fero: cum duos armatos viderem, ad
fortiorem confugi". Exosculatus pectus sapientia plenum inieci cervicibus
manus, et ut facile intellegeret redisse me in gratiam et optima fide
reviviscentem amicitiam, toto pectore adstrinxi.
|