[XCII] Et iam plena nox erat mulierque cenae mandata
curaverat, cum Eumolpus ostium pulsat. Interrogo ego: "Quot estis?"
obiterque per rimam foris speculari diligentissime coepi, num Ascyltos una
venisset. Deinde ut solum hospitem vidi, momento recepi. Ille ut se in grabatum
reiecit viditque Gitona in conspectu ministrantem, movit caput et: "Laudo,
inquit, Ganymedem. Oportet hodie bene sit". Non delectavit me tam curiosum
principium, timuique ne in contubernium recepissem Ascylti parem. Instat
Eumolpus, et cum puer illi potionem dedisset: "Malo te, inquit, quam
balneum totum " siccatoque avide poculo negat sibi unquam acidius
fuisse." Nam et dum lavor, ait, paene vapulavi, quia conatus sum circa
solium sedentibus carmen recitare; et postquam de balneo tanquam de theatro
eiectus sum, circuire omnes angulos coepi et clara voce Encolpion clamitare. Ex
altera parte iuvenis nudus, qui vestimenta perdiderat, non minore clamoris indignatione
Gitona flagitabat. Et me quidem pueri tanquam insanum imitatione petulantissima
deriserunt, illum autem frequentia ingens circumvenit cum plausu et admiratione
timidissima. Habebat enim inguinum pondus tam grande, ut ipsum hominem laciniam
fascini crederes. O iuvenem laboriosum! puto illum pridie incipere, postero die
finire. Itaque statim invenit auxilium; nescio quis enim, eques Romanus, ut
aiebant, infamis, sua veste errantem circumdedit ac domum abduxit, credo, ut
tam magna fortuna solus uteretur. At ego ne mea quidem vestimenta ab officioso
recepissem, nisi notorem dedissem. Tanto magis expedit inguina quam ingenia
fricare". Haec Eumolpo dicente mutabam ego frequentissime vultum, iniuriis
scilicet inimici mei hilaris, commodis tristis. Vtcunque tamen, tanquam non
agnoscerem fabulam, tacui et cenae ordinem explicui. <. . .>
|