[XCIV]
EVMOLPVS AD GITONEM. "O felicem, inquit, matrem tuam, quae te talem
peperit: macte virtute esto. Raram fecit mixturam cum sapientia forma.
Itaque ne putes te tot verba perdidisse, amatorem invenisti. Ego laudes tuas
carminibus implebo. Ego paedagogus et custos, etiam quo non iusseris, sequar.
Nec iniuriam Encolpius accipit: alium amat." Profuit etiam Eumolpo miles
ille, qui mihi abstulit gladium; alioquin quem animum adversus Ascylton
sumpseram, eum in Eumolpi sanguinem exercuissem. Nec fefellit hoc Gitona.
Itaque extra cellam processit, tanquam aquam peteret, iramque meam prudenti
absentia extinxit. Paululum ergo intepescente saevitia: "Eumolpe, inquam,
iam malo vel carminibus loquaris, quam eiusmodi tibi vota proponas. Et ego
iracundus sum, et tu libidinosus: vide, quam non conveniat his moribus. Puta
igitur me furiosum esse, cede insaniae, id est, ocius foras exi". Confusus
hac denuntiatione Eumolpus non quaesiit iracundiae causam, sed continuo limen
egressus adduxit repente ostium cellae, meque nihil tale expectantem inclusit,
exemitque raptim clavem et ad Gitona investigandum cucurrit.
Inclusus ego suspendio vitam finire constitui. Et iam semicinctium stanti ad
parietem spondae iunxeram cervicesque nodo condebam, cum reseratis foribus
intrat Eumolpus cum Gitone meque a fatali iam meta revocat ad lucem. Giton
praecipue ex dolore in rabiem efferatus tollit clamorem, me utraque manu
impulsum praecipitat super lectum: "Erras, inquit, Encolpi, si putas
contingere posse, ut ante moriaris. Prior coepi; in Ascylti hospitio gladium
quaesivi. Ego si te non invenissem, periturus per praecipitia fui. Et ut scias
non longe esse quaerentibus mortem, specta invicem quod me spectare
voluisti". Haec locutus mercennario Eumolpi novaculam rapit, et semel
iterumque cervice percussa ante pedes collabitur nostros. Exclamo ego
attonitus, secutusque labentem codem ferramento ad mortem viam quaero. Sed
neque Giton ulla erat suspicione vulneris laesus, neque ego ullum sentiebam
dolorem. Rudis enim novacula
et in hoc retusa, ut pueris discentibus audaciam tonsoris daret, instruxerat
thecam. Ideoque nec mercennarius ad raptum ferramentum expaverat, nec Eumolpus
interpellaverat mimicam mortem.
|