[XCV] Dum
haec fabula inter amantes luditur, deversitor cum parte cenulae intervenit,
contemplatusque foedissimam volutationem iacentium: "Rogo, inquit, ebrii
estis, an fugitivi, an utrumque? Quis autem grabatum illum erexit, aut quid
sibi vult tam furtiva molitio? Vos mehercules ne mercedem cellae daretis,
fugere nocte in publicum voluistis. Sed non impune. Iam enim faxo
sciatis non viduae hanc insulam esse sed Marci Mannicii". Exclamat
Eumolpus: "Etiam minaris?"; simulque os hominis palma excussissima
pulsat. Ille tot hospitum potionibus liber urceolum fictilem in Eumolpi caput
iaculatus est, soluitque clamantis frontem, et de cella se proripuit, Eumolpus
contumeliae impatiens rapit ligneum candelabrum, sequiturque abeuntem, et
creberrimis ictibus supercilium suum vindicat. Fit concursus familiae
hospitumque ebriorum frequentia. Ego autem nactus occasionem vindictae Eumolpum
excludo, redditaque scordalo vice sine aemulo scilicet et cella utor et nocte.
Interim coctores insulariique
mulcant exclusum, et alius veru extis stridentibus plenum in oculos eius
intentat, alius furca de carnario rapta statum proeliantis componit. Anus
praecipue lippa, sordidissimo praecincta linteo, soleis ligneis imparibus
imposita, canem ingentis magnitudinis catena trahit instigatque in Eumolpon.
Sed ille candelabro se ab omni periculo vindicabat.
|