[XCVII]
Dum Eumolpus cum Bargate in secreto loquitur, intrat stabulum praeco cum servo
publico aliaque sane modica frequentia; facemque tumosam magis quam lucidam
quassans haec proclamavit: "Puer in balneo paulo ante aberravit, annorum
circa XVI, crispus, mollis, formosus, nomine Giton. Si quis eum reddere aut
commonstrare voluerit, accipiet nummos mille". Nec longe a praecone
Ascyltos stabat amictus discoloria veste, atque in lance argentea indicium et
fidem praeferebat. Imperavi Gitoni ut raptim grabatum subiret annecteretque
pedes et manus institis, quibus sponda culcitam ferebat, ac sic ut olim Vlixes
pro arieti adhaesisset, extentus infra grabatum scrutantium eluderet manus. Non
est moratus Giton imperium, momentoque temporis inseruit vinculo manus et
Vlixem astu simillimo vicit. Ego ne suspicioni relinquerem locum, lectulum
vestimentis implevi uniusque hominis vestigium ad corporis mei mensuram
figuravi.
Interim Ascyltos ut
pererravit omnes cum viatore cellas, venit ad meam, et hoc quidem pleniorem
spem concepit, quo diligentius oppessulatas invenit fores. Publicus vero servus
insertans commissuris secures claustrorum firmitatem laxavit. Ego ad genua
Ascylti procubui, et per memoriam amicitiae perque societatem miseriarum petii,
ut saltem ostenderet fratrem. Immo ut fidem haberent fictae preces:
"Scio te, inquam, Ascylte, ad occidendum me venisse. Quo enim secures
attulisti? Itaque satia iracundiam tuam: praebeo ecce cervicem, funde
sanguinem, quem sub praetextu quaestionis petisti". Amolitur Ascyltos
invidiam et se vero nihil aliud quam fugitivum suum dicit quaerere, mortem nec
hominis concupisse nec supplicis, utique eius quem post fatalem rixam habuit
carissimum.
|