[XCVIII] At non servus publicus tam languide agit, sed
raptam cauponi harundinem subter lectum mittit, omniaque etiam foramina
parietum scrutatur. Subducebat
Giton ab ictu corpus, et reducto timidissime spiritu ipsos sciniphes ore
tangebat. <. . .>
Eumolpus autem, quia
effractum ostium cellae neminem poterat excludere, irrumpit perturbatus et:
"Mille, inquit, nummos inveni; iam enim persequar abeuntem praeconem, et
in potestate tua esse Gitonem meritissima proditione monstrabo". Genua
ego perseverantis amplector, ne morientes vellet occidere, et: "Merito,
inquam, excandesceres si posses proditum ostendere. Nunc inter turbam puer
fugit, nec quo abierit suspicari possum. Per fidem, Eumolpe, reduc puerum et
vel Ascylto redde". Dum haec ego iam credenti persuadeo, Giton collectione
spiritus plenus ter continuo ita sternutavit, ut grabatum concuteret. Ad quem
motum Eumolpus conversus salvere Gitona iubet. Remota etiam culcita videt
Vlixem, cui vel esuriens Cyclops potuisset parcere. Mox conversus ad me:
"Quid est, inquit, latro? Ne deprehensus quidem ausus es mihi verum
dicere. Immo ni deus quidam humanarum rerum arbiter pendenti puero excussisset
indicium, elusus circa popinas errarem."
Giton longe blandior quam ego, primum araneis oleo madentibus vulnus, quod
in supercilio factum erat, coartavit. Mox palliolo suo laceratam mutavit
vestem, amplexusque iam mitigatum, osculis tanquam fomentis aggressus est et:
"In tua, inquit, pater carissime, in tua sumus custodia. Si Gitona tuum
amas, incipe velle servare. Vtinam me solum inimicus ignis hauriret aut
hibernum invaderet mare. Ego enim omnium scelerum materia, ego causa sum. Si
perirem, conveniret inimicis." <. . .>
|