[C]
"Molestum est quod puer hospiti placet. Quid autem? Non commune est, quod
natura optimum fecit? Sol omnibus lucet. Luna innumerabilibus comitata
sideribus etiam feras ducit ad pabulum. Quid aquis dici formosius potest? In
publico tamen manant. Solus ergo amor furtum potius quam praemium erit? Immo
vero nolo habere bona, nisi quibus populus inviderit. Vnus, et senex, non erit
gravis; etiam cum voluerit aliquid sumere, opus anhelilu prodet". Haec
ut intra fiduciam posui fraudavique animum dissidentem, coepi somnum obruto
tunicula capite mentiri.
Sed repente quasi destruente fortuna constantiam meam eiusmodi vox supra
constratum puppis congemuit: "Ergo me derisit?" Et haec quidem virilis et paene auribus meis
familiaris animum palpitantem percussit. Ceterum eadem indignatione mulier
lacerata ulterius excanduit et: "Si quis deus manibus meis, inquit, Gitona
imponeret, quam bene exulem exciperem." Vterque nostrum tam inexpectato
ictus sono amiserat sanguinem. Ego praecipue quasi somnio quodam turbulento
circumactus diu vocem collegi, tremebundisque manibus Eumolpi iam in soporem
labentis laciniam duxi, et: "Per fidem, inquam, pater, cuius haec navis est,
aut quos vehat, dicere potes?" Inquietatus ille moleste tulit et:
"Hoc erat, inquit, quod placuerat tibi, ut super constratum navis
occuparemus secretissimum locum, ne nos patereris requiescere? Quid
porro ad rem pertinet, si dixero Licham Tarentinum esse dominum huiusce
navigii, qui Tryphaenam exulem Tarentum ferat?"
|