[CI] Intremui post hoc fulmen attonitus, iuguloque detecto:
"Aliquando, inquam, totum me, Fortuna, vicisti!". Nam Giton quidem super pectus meum positus diu
animam egit. Deinde ut effusus sudor utriusque spiritum revocavit,
comprehendi Eumolpi genua et: "Miserere, inquam, morientium et pro
consortio studiorum commoda manum; mors venit, quae nisi per te non licet
potest esse pro munere". Inundatus hac Eumolpus invidia iurat per deos
deasque se neque scire quid acciderit, nec ullum dolum malum consilio
adhibuisse, sed mente simplicissima et vera fide in navigium comites induxisse,
quo ipse iam pridem fuerit usurus." Quae autem hic insidiae sunt, inquit, aut quis nobiscum Hannibal navigat? Lichas
Tarentinus, homo verecundissimus et non tantum huius navigii dominus, quod
regit, sed fundorum etiam aliquot et familiae negotiantis, onus deferendum ad
mercatum conducit. Hic est Cyclops ille et archipirata, cui vecturam debemus;
et praeter hunc Tryphaena, omnium feminarum formosissima, quae voluptatis causa
huc atque illuc vectatur. — Hi sunt, inquit Giton, quos fugimus ";
simulque raptim causas odiorum et instans periculum trepidanti Eumolpo exponit.
Confusus ille et consilii egens iubet quemque suam sententiam promere, et:
"Fingite, inquit, nos antrum Cyclopis intrasse. Quaerendum est aliquod
effugium, nisi naufragium ponimus et omni nos periculo liberamus. — Immo,
inquit Giton, persuade gubernatori ut in aliquem portum navem deducat, non sine
praemio scilicet, et affirma ei impatientem maris fratrem tuum in ultimis esse.
Poteris hanc simulationem et vultus confusione et lacrimis obumbrare, ut
misericordia permotus gubernator indulgeat tibi". Negavit hoc
Eumolpus fieri posse, "quia magna, inquit, navigia portubus se curvatis
insinuant, nec tam cito fratrem defecisse veri simile erit. Accedit his, quod
forsitan Lichas officii causa visere languentem desiderabit. Vides, quam valde
nobis expediat ultro dominum ad fugientes accersere. Sed finge navem ab ingenti
posse cursu deflecti, et Licham non utique circuiturum aegrorum cubilia:
quomodo possumus egredi nave, ut non conspiciamur a cunctis? opertis capitibus,
an nudis? Opertis, et quis non dare manum languentibus volet? Nudis, et quid erit
aliud quam se ipsos proscribere?
|