[CII] — Quin potius, inquam ego, ad temeritatem
confugimus, et per funem lapsi descendimus in scapham, praecisoque vinculo
reliqua Fortunae committimus? Nec ego in hoc periculum Eumolpon arcesso. Quid enim
attinet innocentem alieno periculo imponere? Contentus sum, si nos descendentes
adiuverit casus. — Non imprudens, inquit, consilium, Eumolpos, si aditum
haberet. Quis enim non euntes notabit? Vtique gubernator, qui pervigil nocte
siderum quoque motus custodit. Et utcumque imponi vel dormienti posset, si per
aliam partem navis fuga quaereretur: nunc per puppim, per ipsa gubernacula
delabendum est, a quorum regione funis descendit, qui scaphae custodiam tenet.
Praeterea illud miror, Encolpi, tibi non succurrisse, unum nautam stationis
perpetuae interdiu noctuque iacere in scapha, nec posse inde custodem nisi aut
caede expelli aut praecipitari viribus. Quod an fieri possit, interrogate
audaciam vestram. Nam quod ad meum quidem comitatum attinet, nullum recuso
periculum, quod salutis spem ostendit. Nam sine causa spiritum tanquam rem
vacuam impendere ne vos quidem existimo velle. Videte, numquid hoc placeat: ego
vos in duas iam pelles coniciam vinctosque loris inter vestimenta pro sarcinis
habebo, apertis scilicet aliquatenus labris, quibus et spiritum recipere
possitis et cibum. Conclamabo deinde nocte servos poenam graviorem timentes
praecipitasse se in mare. Deinde cum ventum fuerit in portum, sine ulla
suspicione pro sarcinis vos efferam. — Ita vero, inquam ego, tanquam solidos
alligaturus, quibus non soleat venter iniuriam facere? an tanquam eos qui
sternutare non soleamus nec stertere? An quia hoc genus furti semel
<Menelao> feliciter cessit? Sed finge una die vinctos posse durare: quid
ergo, si diutius aut tranquillitas nos tenuerit aut adversa tempestas? quid
facturi sumus? Vestes quoque
diutius vinctas ruga consumit, et chartae alligatae mutant figuram. Iuvenes
adhuc laboris expertes statuarum ritu patiemur pannos et vincla? <. . .>
Adhuc aliquod iter salutis quaerendum est. Inspicite quod ego inveni. Eumolpus
tanquam litterarum studiosus utique atramentum habet. Hoc ergo remedio mutemus
colores a capillis usque ad ungues. Ita tanquam servi Aethiopes et praesto tibi
erimus sine tormentorum iniuria hilares, et permutato colore imponemus
inimicis. — Quidni? inquit Giton, etiam circumcide nos, ut Iudaei videamur, et
pertunde aures, ut imitemur Arabes, et increta facies, ut suos Gallia cives
putet: tanquam hic solus color figuram possit pervertere et non multa una
oporteat consentiant ratione, <ut> mendacium constet. Puta
infectam medicamine faciem diutius durare posse; finge nec aquae asperginem
imposituram aliquam corpori maculam, nec vestem atramento adhaesuram, quod
frequenter etiam non arcessito ferrumine infigitur: age, numquid et labra
possumus tumore taeterrimo implere numquid et crines calamistro convertere? Numquid et frontes cicatricibus
scindere? Numquid et crura in orbem pandere? Numquid et talos ad terram
deducere? numquid et barbam peregrina ratione figurare? Color arte compositus
inquinat corpus, non mutat. Audite, quid dementi succurrerit: praeligemus
vestibus capita et nos in profundum mergamus.
|