[CVII] EVMOLPVS: "Me, ut puto, hominem non ignotum
elegerunt ad hoc officium legatum, petieruntque ut se reconciliarem aliquando
amicissimis. Nisi forte putatis iuvenes casu in has plagas incidisse, cum omnis
vector nihil prius quaerat, quam cuius se diligentiae credat. Flectite ergo
mentes satisfactione lenitas, et patimini liberos homines ire sine iniuria quo
destinant. Saevi quoque implacabilesque domini crudelitatem suam impediunt, si
quando paenitentia fugitivos reduxit, et dediticiis hostibus parcimus. Quid
ultra petitis aut quid vultis? In conspectu vestro supplices iacent iuvenes
ingenui, honesti, et quod utroque potentius est, familiaritate vobis aliquando
coniuncti. Si mehercules intervertissent pecuniam vestram, si fidem proditione
laesissent, satiari tamen potuissetis hac poena, quam videtis. Servitia ecce in
frontibus cernitis et vultus ingenuos voluntaria poenarum lege
proscriptos." Interpellavit deprecationem supplicis Lichas et: "Noli,
inquit, causam confundere, sed impone singulis modum. Ac primum omnium, si
ultro venerunt, cur nudavere crinibus capita? Vultum enim qui permutat, fraudem
parat, non satisfactionem. Deinde, si gratiam a legato moliebantur, quid ita
omnia fecisti, ut quos tuebaris absconderes? Ex quo apparet casu incidisse
noxios in plagas, et te artem quaesisse qua nostrae animadversionis impetum
eluderes. Nam quod invidiam facis nobis ingenuos honestosque clamando, vide ne
deteriorem facias confidentia causam. Quid debent laesi facere, ubi rei ad poenam
confugiunt. At enim amici fuerunt nostri: eo maiora meruerunt supplicia; nam
qui ignotos laedit, latro appellatur, qui amicos, paulo minus quam
parricida." Resolvit
Eumolpos tam iniquam declamationem et: "Intellego, inquit, nihil magis
obesse iuvenibus miseris, quam quod nocte deposuerunt capillos: hoc argumento
incidisse videntur in navem, non venisse. Quod velim tam candide ad aures
vestras perveniat, quam simpliciter gestum est. Voluerunt enim, antequam
conscenderent, exonerare capita molesto et supervacuo pondere, sed celerior
ventus distulit curationis propositum. Nec tamen putaverunt ad rem pertinere,
ubi inciperent quod placuerat ut fieret, quia nec omen nec legem navigantium
noverant. — Quid, inquit Lichas, attinuit supplices radere? Nisi forte
miserabiliores calvi solent esse. Quamquam quid attinet veritatem per
interpretem quaerere? Quid dicis tu, latro? Quae salamandra supercilia tua
excussit? Cui deo crinem vovisti? Pharmace, responde."
|