[CIX]
Haec ut turbato clamore mulier effudit, haesit paulisper acies, revocataeque ad
pacem manus intermisere bellum. Vtitur paenitentiae occasione dux
Eumolpos, et castigato ante vehementissime Licha tabulas foederis signat, queis
haec formula erat:
"Ex tui animi sententia, ut tu, Tryphaena, neque iniuriam tibi factam a
Gitone quereris, neque si quid ante hunc diem factum est, obicies vindicabisve
aut ullo alio genere persequendum curabis; ut tu nihil imperabis puero
repugnanti, non amplexum, non osculum, non coitum venere constrictum, nisi pro
qua re praesentes numeraveris denarios centum. Item, Licha, ex tui animi
sententia, ut tu Encolpion nec verbo contumelioso insequeris nec vultu, neque
quaeres ubi nocte dormiat, aut si quaesieris, pro singulis iniuriis numerabis
praesentes denarios ducenos."
In haec verba foederibus compositis arma deponimus, et ne residua in animis
etiam post iusiurandum ira remaneret, praeterita aboleri osculis placet.
Exhortantibus universis odia detumescunt, epulaeque ad certamen prolatae
conciliant hilaritate concordiam. Exsonat ergo cantibus totum navigium, et quia
repentina tranquillitas intermiserat cursum, alius exultantes quaerebat fuscina
pisces, alius hamis blandientibus convellebat praedam repugnantem. Ecce etiam
per antemnam pelagiae consederant volucres, quas textis harundinibus peritus
artifex tetigit; illae viscatis inligatae viminibus deferebantur ad manus.
Tollebat plumas aura volitantes, pinnasque per maria inanis spuma torquebat.
Iam Lichas redire mecum in gratiam coeperat, iam Tryphaena Gitona extrema
parte potionis spargebat, cum Eumolpus et ipse vino solutus dicta voluit in
calvos stigmososque iaculari, donec consumpta frigidissima urbanitate rediit ad
carmina sua coepitque capillorum elegidarion dicere:
Quod solum formae decus est, cecidere capilli,
vernantesque comas tristis abegit hiemps.
Nunc umbra nudata sua iam tempora maerent,
areaque attritis ridet adusta pilis.
O fallax natura deum: quae prima dedisti
aetati nostrae gaudia, prima rapis.
Infelix, modo crinibus nitebas
Phoebo pulchrior et sorore Phoebi.
At nunc levior aere vel rotundo
horti tubere, quod creavit unda,
ridentes fugis et times puellas.
Vt mortem citius venire credas,
scito iam capitis perisse partem.
|