[CX] Plura volebat proferre, credo, et ineptiora
praeteritis, cum ancilla Tryphaenae Gitona in partem navis inferiorem ducit,
corymbioque dominae pueri adornat caput. Immo supercilia etiam profert de
pyxide, sciteque iacturae liniamenta secuta totam illi formam suam reddidit.
Agnovit Tryphaena verum Gitona, lacrimisque turbata tunc primum bona fide puero
basium dedit. Ego etiam si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam,
abscondebam tamen frequentius vultum, intellegebamque me non tralaticia
deformitate esse insipitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet. Sed
huic tristitiae eadem illa succurrit ancilla, sevocatumque me non minus decoro
exornavit capillamento; immo commendatior vultus enituit, quia flavum corymbion
erat.
Ceterum Eumolpos, et periclitantium advocatus et praesentis concordiae
auctor, ne sileret sine fabulis hilaritas, multa in muliebrem levitatem coepit
iactare: quam facile adamarent, quam cito etiam filiorum obliviscerentur,
nullamque esse feminam tam pudicam, quae non peregrina libidine usque ad
furorem averteretur. Nec se tragoedias veteres curare aut nomina saeculis nota,
sed rem sua memoria factam, quam eiturum se esse, si vellemus audire. Conversis igitur omnium in se
vultibus auribusque sic orsus est:
|